# Servius, In Vergilii Aeneidos librum X commentarius, ad 10.13 'Alpes immittet apertas' (Latin text from la.wikisource.org/wiki/In_Vergilii_Aeneidem_commentarii/Liber_X, which reproduces Thilo's edition (Thilo-Hagen vol. 2, 1884); fetched 2026-09-14). Cross-check against Thilo vol. 2 OCR in editions/Servius_Thilo_copy02*. 13. alpes inmittet apertas emphasis est; non enim dixit ‘per Alpes inmittet exercitum; sed ‘ipsas Alpes’, quas patefecit non sibi tantum sed omnibus gentibus, quae secundum Catonem et Livium muri vice tuebantur Italiam: quas Hannibal post bella Hispaniae, quae xvii annis confecit, ante exustas aceto infuso rupit: Iuvenalis “et montem rupit aceto”. denique loca ipsa quae rupit, Poeninae Alpes vocantur. quamvis legatur a Poenina dea, quae ibi colitur, Alpes ipsas vocari. sane omnes altitudines montium licet a Gallis Alpes vocentur, proprie tamen iuga montium Gallicorum sunt. quas quinque viis Varro dicit transiri posse: una, quae est iuxta mare per Ligures; altera, qua Hannibal transiit; tertia, qua Pompeius ad Hispaniense bellum profectus est; quarta, qua Hasdrubal de Gallia in Italiam venit; quinta, quae quondam a Graecis possessa est, quae exinde Alpes Graiae appellantur.