# Pliny, Naturalis Historia 3.31-37 (Gallia Narbonensis), Latin text from thelatinlibrary.com/pliny.nh3.html (Mayhoff), fetched 2026-09-14. Section numbers in square brackets as on that page. [31] Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio iugis, a reliqua vero Gallia latere septentrionali montibus Cebenna et Iuribus, agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda breviterque Italia verius quam provincia. [32] in ora regio Sordonum intusque Consuaranorum, flumina Tecum, Vernodurum, oppida Illiberis, magnae quondam urbis tenue vestigium, Ruscino Latinorum, flumen Ataz, e Pyrenaeo Rubrensem permeans lacum, Narbo Martius Decumanorum colonia XII p. mari distans, flumina Araris, Liria. oppida de cetero rara praeiacentibus stagnis: [33] Agatha quondam Massiliensium et regio Volcarum Tectosagum atque ubi Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum fertilissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Lemannum lacum segnemque deferens Ararim nec minus se ipso torrentes Isaram et Druantiam. Libica appellantur duo eius ora modica, ex his alterum Hispaniense, alterum Metapinum, tertium idemque amplissimum Massalioticum. sunt auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse. [34] ultra fossae ex Rhodano, C. Mari opere et nomine insignes, stagnum Mastromela, oppidum Maritima Aviaticorum, superque Campi Lapidei, Herculis proeliorum memoria, regio Anatiliorum et intus Dexivatium Cavarumque; rursus a mari Tricorium et intus Tritollorum Vocontiorumque et Segovellaunorum, mox Allobrogum. at in ora Massilia Graecorum Phocaeensium foederata, promunturium Zao, Citharista portus, regio Camactulicorum, dein Suelteri supraque Verucini. [35] in ora autem Athenopolis Massiliensium, Forum Iuli Octavanorum colonia, quae Pacensis appellatur et Classica, amnes nomine Argenteus, regio Oxubiorum Ligaunorumque, dum Latinum Antipolis, regio Deciatium, amnis Varus, ex Alpium monte Caenia profusus. [36] In mediterraneo coloniae Arelate Sextanorum, Baeterrae Septimanorum, Arausio Secundanorum, in agro Cavarum Valentia, Vienna Allobrogum. oppida Latina Aquae Sextiae Salluviorum, Avennio Cavarum, Apta Iulia Vulgientium, Alebaece Reiorum Apollinarium, Alba Helvorum, Augusta Tricastinorum, Anatilia, Aerea, Bormani, Comani, Cabellio, Carcasum Volcarum Tectosagum, Cessero, Carantorate Meminorum, Caenicenses, Cambolectri qui Atlantici cognominantur, [37] Forum Voconi, Glanum Libii, Lutevani qui et Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum, Piscinae, Ruteni, Samnagenses, Tolosani Tectosagum Aquitania contermini, Tasgoduni, Tarusconienses, Umbranici, Vocontiorum civitatis foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida vero ignobilia XVIIII, sicut XXIIII Nemausiensibus adtributa. adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis Avanticos atque Bodionticos, quorum oppidum Dinia. longitudinem provinciae Narbonensis CCCLXX p. Agrippa tradit, latitudinem CCXLVIII.