# Livy, Ab Urbe Condita 21.21-39, Latin. Source: la.wikisource.org/wiki/Ab_Urbe_Condita/liber_XXI (fetched 2026-09-14), # whose header states "editio: Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926; fons: Perseus" (i.e. the Loeb text, Foster 1929 vol. V). # Section numbers [n] are those of the source. Numbering 21.chapter.section. ## Livy 21.21 21.21.1 Hannibal Sagunto capto Carthaginem novam in hiberna concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, 21.21.2 partitis divenditisque reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus Hispani generis milites convocat. 21.21.3 “credo ego vos,” inquit “socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum; 21.21.4 ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam victoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. 21.21.5 Itaque cum longinqua a domo instet militia incertumque sit quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do. 21.21.6 Primo vere edico adsitis, ut dis bene iuvantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.” 21.21.7 Omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat et iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus desiderium. 21.21.8 Per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda. Vere primo ad edictum convenere. 21.21.9 Hannibal, cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gades profectus Herculi vota exsolvit novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent. 21.21.10 Inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam statuit. 21.21.11 Pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum, levium armis, petit, ut Afri in Hispania Hispani in Africa, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati stipendia facerent. 21.21.12 Tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. 21.21.13 Has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet. Simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia conscripta delectae iuventutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet. ## Livy 21.22 21.22.1 Neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, 21.22.2 Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat firmatque Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis. 21.22.3 Ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixture Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique, accolae Oceani, ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus. 21.22.4 Classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua parte belli vicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque. 21.22.5 Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit; atque inde profectus praeter Onusam urbem ad Hiberum per maritimam oram ducit. 21.22.6 Ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. 21.22.7 Pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum; deinde cura ingenii humani, cum quidnam id esset quod respicere vetitus esset agitaret animo, temperare oculis nequivisse; 21.22.8 tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum. 21.22.9 Tum quae moles ea quidve prodigii esset quaerentem audisse vastitatem Italiae esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse. ## Livy 21.23 21.23.1 Hoc visu laetus tripertito Hiberum copias traiecit praemissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit. 21.23.2 Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit, oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae Hispanias Galliis iungunt in potestate essent. 21.23.3 Decem milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites. 21.23.4 Postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat non tam bello motos quam longinquitate viae insuperabilique Alpium transitu. 21.23.5 Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem milia hominum domos remisit, 21.23.6 quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans. ## Livy 21.24 21.24.1 Inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberri castra locat. 21.24.2 Galli, quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conveniunt. 21.24.3 Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens oratores ad regulos eorum misit: conloqui semet ipsum cum iis velle; et vel illi propius Iliberrim accederent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; 21.24.4 nam et accepturum eos in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos venturum. Hospitem enim se Galliae non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. 21.24.5 Et per nuntios quidem haec; ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravate ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt. ## Livy 21.25 21.25.1 In Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, 21.25.2 cum perinde ac si Alpes iam transisset, Boi sollicitatis Insubribus defecerunt nec tam ob veteres in populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. 21.25.3 Itaque armis repente arreptis in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut non agrestis modo multitudo sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius C. Servilius M. Annius. 21.25.4 Lutati nomen haud dubium est; pro Annio Servilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. 21.25.5 Id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, an in triumviros agrum metantes impetus sit factus. 21.25.6 Mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace agi, 21.25.7 evocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium, non contra ius modo gentium sed violata etiam quae data in id tempus erat fide, comprehenduntur, negantibus Gallis nisi obsides sibi redderentur eos dimissuros. 21.25.8 Cum haec de legatis nuntiata essent et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. 21.25.9 Silvae tunc circa viam erant plerisque incultis. Ibi inexplorato profectus in insidias praecipitatur multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit. 21.25.10 Ibi castra communita, et quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat. 21.25.11 Iter deinde de integro coeptum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; 21.25.12 ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. 21.25.13 Finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis ut e saltu invio atque impedito evasere. Inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere. 21.25.14 Ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur. ## Livy 21.26 21.26.1 Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, 21.26.2 C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio iubent, qui sine ullo certamine — abscesserant enim metu hostes — Tannetum pervenit. 21.26.3 Et P. Cornelius in locum eius quae missa cum praetore erat scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Saluum montes pervenit 21.26.4 Massiliam et ad proximum ostium Rhodani — pluribus enim divisus amnis in mare decurrit — castra locat vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes. 21.26.5 Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit. 21.26.6 Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam armis obtinebant. 21.26.7 Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque, simul et ipsi traici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. 21.26.8 Itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, 21.26.9 deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim quibus se suaque transveherent, faciebant. ## Livy 21.27 21.27.1 Iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes. 21.27.2 Quos ut averteret, Hannonem, Bomilcaris filium, vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet, 21.27.3 et ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostes. 21.27.4 Ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et viginti ferme supra parvae insulae circumfusum amnem latiore, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere. 21.27.5 Ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere. 21.27.6 Et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur intento duce ad consilium opportune exsequendum. 21.27.7 Postero die profecti ex loco edito fumo significant transisse et haud procul abesse. Quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad traiciendum. 21.27.8 Iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves. Navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat. 21.27.9 Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves. ## Livy 21.28 21.28.1 Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dextris tela, 21.28.2 quamquam ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum, militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur. 21.28.3 Iam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente et ab tergo improvisa premente acie. 21.28.4 Galli postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter perrumpunt trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium traiectis spernens iam Gallicos tumultus castra locat. 21.28.5 Elephantorum traiciendorum varia consilia fuisse credo, certe variat memoria actae rei. Quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat ratibus traiectos; 21.28.6 id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est. 21.28.7 Ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur. 21.28.8 Altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est; tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti; ubi in minorem applicatam transgressi sunt, 21.28.9 extemplo resolutis quibus leviter adnexa erat vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur. Ita primis expositis alii deinde repetiti ac traiecti sunt. 21.28.10 Nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur. 21.28.11 Ibi urgentes inter se cedentibus extremis ab aqua trepidationis aliquantum edebant, donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. 21.28.12 Excidere etiam saevientes quidam in flumen; sed pondere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in terram evasere. ## Livy 21.29 21.29.1 Dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent. 21.29.2 Huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. Proelium atrocius quam pro numero pugnantium editur; 21.29.3 nam praeter multa volnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit. Victores ad centum quadraginta nec omnes Romani sed pars Gallorum, victi amplius ducenti ceciderunt. 21.29.4 Hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum eventum ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit. 21.29.5 Ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet, 21.29.6 et Hannibalem incertum utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo qui primus se optulisset Romanus exercitus manus consereret, avertit a praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus, qui se duces itinerum socios periculi fore adfirmantes integro bello nusquam ante libatis viribus Italiam adgrediendam censent. 21.29.7 Multitudo timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria superioris belli, sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat. ## Livy 21.30 21.30.1 Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione varie militum versat animos castigando adhortandoque: 21.30.2 mirari se quinam pectora semper impavida repens terror invaserit. Per tot annos vincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes gentesque et terrae quas duo diversa maria amplectantur Carthaginiensium essent. 21.30.3 Indignatos deinde quod quicumque Saguntum obsedissent velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. 21.30.4 Tum nemini visum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter; 21.30.5 nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpes habeant, quarum alterum latus Italiae sit, 21.30.6 in ipsis portis hostium fatigatos subsistere — quid Alpes aliud esse credentes quam montium altitudines? 21.30.7 fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari coli gignere atque alere animantes; pervias fauces esse exercitibus. 21.30.8 Eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos. Ne maiores quidem eorum indigenas sed advenas Italiae cultores has ipsas Alpes ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse. 21.30.9 Militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? 21.30.10 Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? 21.30.11 cepisse quondam Gallos ea quae adiri posse Poenus desperet? proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victae, aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis. ## Livy 21.31 21.31.1 His adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet. 21.31.2 Postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpes via esset, sed quantum a mari recessisset minus obvium fore Romanum credens, cum quo, 21.31.3 priusquam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere. 21.31.4 Quartis castris ad Insulam pervenit. Ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes agri aliquantum amplexi confluunt in unum; mediis campis Insulae nomen inditum. 21.31.5 Incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. Tum discors erat. 21.31.6 Regni certamine ambigebant fratres. Maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, a minore fratre et coetu iuniorum, qui iure minus vi plus poterat, pellebatur. 21.31.7 Huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem reiecta esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit. 21.31.8 Ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. 21.31.9 Sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad laevam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in Tricorios, haud usquam impedita via priusquam ad Druentiam flumen pervenit. 21.31.10 Is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est; nam cum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est, 21.31.11 quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites gignit — et ob eadem pediti quoque incerta via est — ad hoc saxa glareosa volvens nihil stabile nec tutum ingredienti praebet. 21.31.12 Et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur. ## Livy 21.32 21.32.1 P. Cornelius consul triduo fere post quam Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus. 21.32.2 Ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus. 21.32.3 Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit, 21.32.4 non ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos, sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. 21.32.5 Ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitus Italiam defensurus. 21.32.6 Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit. 21.32.7 Tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt. 21.32.8 Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent. 21.32.9 Hannibal consistere signa iussit; Gallisque ad visenda loca praemissis postquam comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia praeruptaque quam extentissima potest valle locat. 21.32.10 Tum per eosdem Gallos haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus. 21.32.11 Die deinde simulando aliud quam quod parabatur consumpto cum eodem quo constiterant loco castra communissent, 21.32.12 ubi primum digressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis impedimentisque cum equite relictis et maxima parte peditum, 21.32.13 ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit iisque ipsis tumulis quos hostes tenuerant consedit. ## Livy 21.33 21.33.1 Prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere coepit. 21.33.2 Iam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conveniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua super caput imminentes, alios via transire hostes. 21.33.3 Utraque simul obiecta res oculis animisque immobiles parumper eos defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, 21.33.4 equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, diversis rupibus iuxta per vias ac devia adsueti decurrunt. 21.33.5 Tum vero simul ab hostibus simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur, plusque inter ipsos, sibi quoque tendente ut periculo prius evaderet, quam cum hostibus certaminis erat. 21.33.6 Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant et icti forte aut volnerati adeo consternabantur ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent; multosque turba, 21.33.7 cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, in immensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; sed ruinae maxime modo iumenta cum oneribus devolvebantur. 21.33.8 Quae quamquam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret. 21.33.9 Deinde, postquam interrumpi agmen vidit periculumque esse ne exutum impedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. 21.33.10 Sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur; nec per otium modo, sed prope silentio mox omnes traducti. 21.33.11 Castellum inde quod caput eius regionis erat viculosque circumiectos capit et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit; et quia nec a montanis primo perculsis nec loco magno opere impediebantur aliquantum eo triduo viae confecit. ## Livy 21.34 21.34.1 Perventum inde ad frequentem cultoribus alium ut inter montanos populum. Ibi non bello aperto sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumventus. 21.34.2 Magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam vim experiri Poenorum; 21.34.3 itaque oboedienter imperata facturos; commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet. 21.34.4 Hannibal nec temere credendo nec aspernando, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus quos dabant acceptis et commeatu quem in viam ipsi detulerant usus, nequaquam ut inter pacatos composite agmine duces eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant; 21.34.5 ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitusque ad omnia incedebat. 21.34.6 Ubi in angustiorem viam et parte altera subiectam iugo insuper imminenti ventum est, undique ex insidiis barbari a fronte ab tergo coorti comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen devolvunt. 21.34.7 Maxima ab tergo vis hominum urgebat. In eos versa peditum acies haud dubium fecit quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. 21.34.8 Tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est. Nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliqui erat, 21.34.9 occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine viam insedere; noxque una Hannibali sine equitibus atque impedimentis acta est. ## Livy 21.35 21.35.1 Postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie superatus. 21.35.2 Inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent. 21.35.3 Elephanti sicut per artas praecipitesque vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus, quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant. 21.35.4 Nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initae valles a coniectantibus iter faciebant. 21.35.5 Biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere. 21.35.6 Fessis taedio tot malorum nivis etiam casus occidente iam sidere Vergiliarum ingentem terrorem adiecit. 21.35.7 Per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet pigritiaque et desperatio in omnium voltu emineret, 21.35.8 praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus circumpadanos campos, 21.35.9 moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed etiam urbis Romanae; cetera plana, proclivia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros. 21.35.10 Procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus. 21.35.11 Ceterum iter multo quam in ascensu fuerat, ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita arrectiora sunt, difficilius fuit. 21.35.12 Omnis enim ferme via praeceps angusta lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent haerere adfixi vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent. ## Livy 21.36 21.36.1 Ventum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis ut aegre expeditus miles temptabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset. 21.36.2 Natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, 21.36.3 miranti Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur rupem inviam esse. 21.36.4 Digressus deinde ipse ad locum visendum. Haud dubia res visa quin per invia circa nec trita antea quamvis longo ambitu circumduceret agmen. 21.36.5 Ea vero via insuperabilis fuit; nam cum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant; 21.36.6 ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. 21.36.7 Taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. 21.36.8 Iumenta tamen etiam secabant interdum infimam ingredientia nivem, et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie. ## Livy 21.37 21.37.1 Tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato — tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. 21.37.2 Inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. 21.37.3 Ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos ut non iumenta solum, sed elephanti etiam deduci possent. 21.37.4 Quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt, et si quid est pabuli obruunt nives. 21.37.5 Inferiora valles et apricos quosdam colles habent rivosque et prope silvas et iam humano cultu digniora loca. 21.37.6 Ibi iumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data. Triduo inde ad planum descensum iam et locis mollioribus et accolarum ingeniis. ## Livy 21.38 21.38.1 Hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto mense a Carthagine nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. 21.38.2 Quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores constat. Qui plurimum, centum milia peditum viginti equitum fuisse scribunt; qui minimum, viginti milia peditum sex equitum. 21.38.3 L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis: cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta — in Italia magis adfluxisse veri simile est, 21.38.4 et ita quidam auctores sunt; 21.38.5 — ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transient, triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini Galli proxima gens erat in Italiam degresso. 21.38.6 Id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpes transient, et volgo credere Poenino — atque inde nomen ei iugo Alpium inditum — transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse; 21.38.7 qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos Montanos ad Libuos Gallos deduxissent. 21.38.8 Nec veri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus Semigermanis fuissent. 21.38.9 Neque hercule montibus his, si quem forte id movet, ab transitu Poenorum ullo Seduni Veragri, incolae iugi eius, nomen norint inditum, sed ab eo quem in summo sacratum vertice Poeninum montani appellant. ## Livy 21.39 21.39.1 Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, adversus Insubres motum bellum erat. Sed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat; 21.39.2 otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque squalida et prope efferata corpora varie movebat. 21.39.3 Ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in novis ignominiis trepido ad Padum festinandi, ut cum hoste nondum refecto manus consereret. 21.39.4 Sed cum Placentiam consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non veniebant, vi expugnarat; 21.39.5 at iunxisset sibi non metu solum, sed etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantes defectionis tempus subito adventu consul oppressisset. 21.39.6 Et Hannibal movit ex Taurinis, incertos quae pars sequenda esset Gallos praesentem secuturos esse ratus. 21.39.7 Iam prope in conspectu erant exercitus, convenerantque duces, sicuti inter se nondum satis noti ita iam imbutus uterque quadam admiratione alterius. 21.39.8 Nam et Hannibalis apud Romanos iam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso quod adversus se dux potissimum lectus esset praestantem virum credebat; 21.39.9 et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu. 21.39.10 Occupavit tamen Scipio Padum traicere, et ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa talem orationem est exorsus: